Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
52 DISSERTATIO XI. vero hoc i psum etiam testimonio est , corrupta fui sse , et interpolata Acta Concilii VI. generalis, non in isto quidem exemplari, quod Romam mis-» sum ad Apostolicam Sedem est, sed quae in Oriente manserunt. Res haec se se prodit inde. Nam his exemplaribus, quae modo habent, Honorium fuisse damnatum , adjuncta ést Leonis 11. epistola , haec ipsa , quae proferri solet in testimonium condemnati Honorii, sicque Actis Concilii adjungitur, ut non tantum hac Leonis epistola sit confirmatum Concilium, verum etiam ut lecta sit, et recitata in eodem Concilio VI. generali. Acta vero Concilii certe quidem subscripta prius non sunt, quam finis esset impositus Concilio. Acta Concilii subscripta, et obsignata missa sunt Romam, et per legatos Romani Pontificis lata. Inde venit epistola Leonis, qua confirmabatur Concilium, quaeque lecta est in Concilio. Quaeso , ut Con- slantinopoli Romam usque iter perficerent legati Romani Pontificis, ferentes secum Acta Concilii, Roma autem deinde etiam Leonis epistola veniret Constantinopolim, qua confirmabatur Concilium, ad ista itinera unane, vel altera tantum die opus erat? Perstititne eo usque Concilium? quod subscriptum non prius utique fuit, quam terminatum esset: cum qua subscriptione dicuntur Acta Concilii esse portata Pontifici Romam. Perstititne etiam Concilium, postouam facta Actorum subscriptione legati Romani Pontificis discesserunt ? Et tamen in Actis Concilii posita est epistola Leonis, qua is confirmaverit Concilium. Accedunt et illae considerationes. Concilium VI. ponitur in Actis coepisse a. Ő80* die 7-Novembris et durasse usque ad alterius anni diem i6* Septembris , qua actio, id est, sessio habita est ultima. Epistola S) no dica a Concilio est missa Agathoni,