Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE HONORIO I. PAPA. Is e vita decessit a. Ö82* die 15» Januarii. Annum, et menses quinque a morte Agäthonis vacavit Sedes Romani Pontificis. A fine igitur Concilii usque ad mortem Ag'äthonis intercessit annus, et quatuor menses, abhinc usque ad electionem Leonis II. annus iterum unus, et quinque menses, quemadmodum jam dictum est. Tametsi vero potuerit fieri , ut legati, aliquo modo in via morati, reversi sint jam Agathone vita functo , vel etiam eo vivente, sed rescriptum tantum sit a Leone II. ejus in Pontificatu successore $ attamen eo magis etiam hinc apparet , dum Leo non potuerit rescribere, nisi post annos duos, et novem menses , post quos a tempore ultimae sessionis Concilii factus est Pontifex, eo usque etiam, imo ultra perstitisse Concilium: neque enim etiamsi prima die sui Pontificatus rescripsisset , epistola illius Roma eadem die venit Constantinopo- lim: in cujus tamen Concilii Actis positum est lectam esse illius epistolam , qua confirmaverit Concilium, Honoriumque perstrinxerit, quod Romanam Apostolicam Ecclesiam non Apostolicae traditionis doctrina lustraverit , sed profana proditione immaculatam maculari permiserit. (Supra §• 2* pag. 14*) Postquam igitur finitum fuisset Concilium, atque conclusum etiam factis subscriptionibus, adhuc tamen annos duos, novem menses, et ultra durasset Concilium, quod neque prius tendebatur nisi ab anni Ö8o. die ?. No- vemb. usque ad anni 681 - diem l5. Septemb. Istane olent Act orum istorum sinceritatem? Quale igitur illud est in Actis Concilii VI. generalis de condemnato, et anathemate confixo Honorio per hocce Concilium, talis quoque habenda est epistola Leonis II. posita in iisdem A Jtis conficta, ut per calumniam, factam Honorio, aegre fieret ipsi etiam Apostolicae Sedi , ejusque auctoritas Tom. II. 3