Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE HONORIO I. PAPA. 51 haec , quae Agalho tam firmiter asseruit , non cohaerere etiam cum ejus consensu , quem ultro ad Concilium perscripserit, et dederit ad condemnandum Honorium. Quae si non cadunt in Episcoporum generale Concilium, et nequidem in singularem alium hominem nisi versipellem, et fraudulentum, istudne credi potest, factum esse a Concilio VI. generali? dumque tamen istud es* se factum legitur in ejus Actis, haec , ubi dicitur Honorius esse damnatus, debentne haberi pro incorruptis, et sinceris ? a) At vero Natalis , contendens Honorium omnino esse damnatum, quamvis non nomine haereseos* negat vel fieri potuisse, ut Acta Concilii vitiarentur, et corrumperentur. Nam in Concilii actione 18- quae fuit postrema, ipso Imperatore jubente , fuisse haec descripta in quinque exemplaribus pro Agathone Horn. Pont, pro Episcopis, Alexandrino, Antiocheno, Jerosolymitano, et Constantinopolitano , quibusque subscripserit ipse etiam Imperator: cumque illud exemplar, quod destinatum erat Agathoni, procul dubio legatis ejusdem llomani Pontificis traditum statim sit, neque fuisse ullum istud interpolandi, et vitiandi locum, etiamsi quis hoc attentare voluisset. Jam vero Leonem II. qui Agathoni in Pontificatu successit , non tantum confirmasse Concilium , verum etiam in epistola, qua hoc confirmavit, testari, Ho norium esse damnatum ab Concilio. At enim0) Ista ratione asserendo Acta liujus Concilii esse corrupta, ubi Honorius ponitur damnatus, eum dem Honorium ab omni labe liberandum , et vindicandum susceperunt Albertus Pighius lib. 4. Hier. Eecl. cap. 8. Baronius, Bellarminus , Dunalius , Tannerus , Gretserus, Marchesius, Franc. Sylvius, pluresque alii.