Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO jXI. ranles absque naturarum ulla confusione, et con* versioné, Monotheliticumne errorem docuit, et tenuit? Aliudne hoc est, quam quod S. Leo M. quoque in Epistola 04. ad Flavianum scripsit, quae in Chalcedonensis concilii actione secunda cum acclamatione, Hanc esse Patrum, hanc Apostolo­rum fidem, hanc se credere omnes , anathema ei, qili haec non crederet, Petrum per os Leonis lo­cutum esse, ab universo eodem Concilio susce­pta est? Namque Leonis in hac epistola ista ver­ba sunt: „Agit enim utraque forma cum alterius „communione, quod proprium est, Verbo videli­cet operante, quod Verbi est, et carne exequen- te , quod carnis est.,, Pyrrhus , Sergii in Episco­patu Constantinopolinano successor sparserat de Honorio , quasi in suo rescripto ad Sergium unam tantum etiam voluntatem docuisset de Christo. Ad hoc autem quid fecit Joannes IV. Papa? Anhon refutavit illico istud de Honorio, explicans, et declarans, quomodo is Unam voluntatem non duas praedicaverit de Christo, videlicet, non duas con­trarias mentis, et carnis, idque eo, quod ei a Sergio scriptum fuisset, esse quospiam , qui in Redemptore nostro duas contrarias ponerent vo­luntates? Quid? quod Maximus Abbas testatus sit, quemadmodum supra demonstratum est, Ho­norium nequidem mentionem fecisse unius volun­tatis in suo rescripto ad Sergium, sed hoc esse fi­ctum ab iis, qui ejus epistolam in Graecam lin— gvam verterunt? Sergius subdole egit in sua epi­stola , scribens contra duas in Christo voluntates, quasi tantum mentis, et carnis, ut ab Honorio obtineret affirmationem de una. voluntate in Chri­sto, qua deinde detorta ad suum pravum sensum de Christi una voluntate , quae esset conflata ex divinae, et humanae naturae permixtione, et con­fusi one, ejusdem Honorii quasi auctoritate ute­Hk

Next

/
Thumbnails
Contents