Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAEA, 25 retur ad sui erroris propagationem. Si quis ici­tur error Honorii fuit, is totus consistit in ejus per Sergiam deceptione. Sic autem Zosimo quo­que factum est a Pelagio , et Caelestio a) S. Ber- nardus quoque Epist. 230* ad Innocentium II.,,Non ,,imputo, inquit, Domino meo, cui tanquam ho­rimini subrepi potuit.,, Nec S. Hilarus Papa Epist. A- etiam ab se abnuit talem casum, quem pati potu­erit subreptionis. ,,Nihil, inquit, adversus vene- „randos canones, nihil contra sanctae memoriae ,,decessoris mei judicium valeat, quidquid ob- ,,reptum nobis esse constiterit.,, Si vero Honorius nullum -docuit, nullum probavit, et asseruit errore^n in suo ad Sergium rescripto, si dogma Catholicum de duabus natu­ris in Christo, et Operationibus, divina, et hu­mana, ejusque una persona divina asseruit, et­iamsi quod nequitiam Sergii non adverterit, ob­reptum ei fuisset, potuitne in crimen vocari haereseos , potuitne in hoc crimine copula­ri cum Sergio, Pyrrho , ceterisque istius cri­minis reis, potuitne a Coocilio VI. damnari? Vel deceptumne est hoc Concilium habendo illum pro assertore haereseos , etiamsi talis non fuisset ? Quod si hoc per Cyri litcras de Honorio sparsas , e- jusque assensione in Monothelitarum errorem de­ceptum fuisset, anne Agatho quoque Concilio prae­luxit, quemadmodum in Actis ejusdem Concilii est,ad feriendum eadem damnatione Honorium, qua feriendi essent ceteri architecti ejusdem erroris , postquam Joannes IV. ejus in Pontificatu anteces­sor, jam ad vindicandam famam Honorii , literas in Orientem dederat ad ipsum Constantinum Im­peratorem ? Agathone Concilio praeivit, in con­demnando Honorio , qui in epistola ad Constan­a) Apud S. Augustin. Hb, de Peccat. Origin, cap. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents