Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO 1. PAPA. <25 tifex, sed quiscumque alter potujitne suo me­rito condemnari, atque etiam instar haeretici? Nam etiamsi res non bene cecidisset, ut optima etiam consilia non semper optatum successum ha­bent 5 tamen, qui in acendo bonum sibi finem habuit propositum, ad hunc direxit actionem, fu- isseine haec talis Honorii culpa, ut instar haere­tici debuerit a Concilio tractari ? §• A. Argumenta, quibus probatur , Honorium, quemadmodum non fuit inquinatus errore haeretico , ita neque fu« 'dZ isse iu Concilio sexto generali damnatum. Honorius quid scripserit ad Sergdum Episco* pum Constantinopolitanum, unde illius ducta est accusatio de errore, est jam expositum §pho 1. hujus Dissertationis, et qualiter Joannes IV. Ho­norii in Pontificatu successor, Honorii famam tui­tus sit, dum haec per Sergdum inquinata fuisset, itemque per Maximum Abbatem. Docuit, et as­seruit Honorius, Dominum nostrum Jesum Chri­stum operatum esse divina, et humana 5 unam es­se ejusdem Domini nostri voluntatem: siquidem is assumpserit nostram naturam, non culpam, i?., lamque nostram naturam, qualis fuit creata ante peccatum, non qualis facta esset, postquam per peccatum fuisset vitiata: ipsum esse unum, ope­rantem divina, et humana, oportere nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque natu­ris veridice confiteri, et pro duabus operationi­bus, ablato geminae operationis vocabulo ipsas potius duas naturas, id est, divinitatis, et car­nis assumptae in una persona Vnigeniti Dei Pa­tris inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter praedicare propria operantes. Qui docuit duas naturas in Christi una. divina persona propria ope-

Next

/
Thumbnails
Contents