Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
20 DISSERTATIO XL Melchior Canus lib. 6. de Locis Theolog. cap. ß. plurcsque alii a) hanc pugnam, quae modo demonstrata est, volentes componere , concedunt, Honorium implicatum errore haereseos fuisse, ideoque merito condemnatum esse a Concilio, sed errorem hunc fuisse personae errorem, non Cathedrae , a quo personae errore immunem non esse Iiomanum Pontificem , intelligatur etiam ex Hadriani II. allocutione (hujus verba sunt supra allata) et alioquin super eo casu , si Romanus Pontifex laheretur in haeresim , nisi posset contingere, nulla Canonica statuta debuissent condi, quae tamen sint condita : deinde Honorium responsum dedisse Sergio, ut doctorem privatum, non ut doctorem universae Ecclesiae: itaque illo in errorem lapso , mansisse tamen Cathedram Petri erroris immunem. Natalis Hist. Eccl. Sec. VII. Dissert, o. Propos. 3* et Petrus de Marea de Concord. Sacerd. et Imperii lib. 3; cap. 14* pluresque alii b) Honorium a macula etiam omni haereseos susceperunt purgandum, ejusque peccatum solummodo in eo constituunt, quod satis vigil, et circumspectus non fuerit, imo Petrus de Marea tantum oeconomiam vocat , qua per reticentiam tam unius, quam duarum operationum in Christo quaesiverit, conciliare partes dissidentes , sed quae male ei cesserit , condemnato ob eam a Concilio: tametsi S. Athanasius quoque tali usus esset oeconomia circa voces unius, vel duarum hypostasium in Christo , et S. Easilius in a) Nominat ini , Thomasinus, Gravina, Combefisius, JJosius , Argenlreus. b) Ludnv. Csapodi lib. 2. Prop. o. de Aug Incarn. Verbi Myst. Joan. Garnerius. Gisbertus, Duhamel , YVi- tasse , 1' Herminier, Carranza.