Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE HONORIO I. PAPA, 2t suis libris quoad divinitatem Spiritus $. hunc non appellando Deum , attamen ejus divinitatem aliis characteribus exprimendo, idemque fecisse alios etiam Romanos Pontifices saepius, speciatimque in re, quae ab iis acta, atque judicata sitin Congregationibus, quarum nomen est De auxiliis. Fratres Ballerinii, quos secutus est etiam Pater Zacharia in Antifebronio Vindicato nodum hunc quaesiverunt solvere , dicendo , Honorium esse damnatum post mortem, dumqueis jam Pontifex Romanus non esset: quare damnationem, quam tulit in Concilio, non cecidisse in Romanum Pontificem. Quae mihi a viris doctissimis mira videtur esse difficultatis istius solutio. Quamvis enim post mortem suam Honorius fuerit accusatus de haeresi, et condemnatus (loquor, quemadmodum res posita est in Actis Concilii VI. generalis) tamen haec illius haeresis , ob quam damnatus dicitur, fuit haeresis non mortui, sed viventis Honorii: neque labes haereseos, qua Cathedram Petri inquinaverit, tollitur, eo qucd propter hanc damnatus tantum post mortem sit: quae Petri Cathedra inquinata per eum fuisset, et ia qua fides Petri defectum passa fuisset, etiamsi nulla Honorium condemnatio secuta esset. Nec firmiores sunt Melchioris Cani, aliorumque, quae memoratae sunt, solvendae istius quaestionis rationes , ut quamvis concederent Honorium lapsum esse, tamen tuerentur, incorruptam semper perstitisse fidem in Romana Cathedra Petri. Nequo enim Sergius Honorium consuluit velut hominem tantum privatum, et non quaerendo ab eo responsum tanquam ab Romano Pontifice, vel ut docto- rem privatum : quandoquidem hujus se rescripto munire voluerit adversus Sophronium prius monachum, deinde vero Patriarcham Jerosolymita- num, errori Monothelitico acerrime se se opno*