Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I, PAPA. 1? Hadrianus IT. in cujus allocutione est, Honorio esse anathema dictum eo , quod de haeresi accu­satus esset, et esse hoc anathema ei dictum Ro­mani Pontificis praecedente consensu , idem , in­quam, Hadrianus in ejusdem Concilii VIII. Con- stantinopolitani Act. 1. formulam hanc per lega­tos suos proposuit, cui Episcopi, affuturi in Con­cilio, subscriberent omnes, quaeque suscepta in Concilio est unanimi consensu omnium : In hae formula leguntur verba haec : „Praetermitti non „potest sententia Jesu Christi, dicentis: Tu es ,,Petrus, et super hanc Petram aedificabo Eccle- ,,siam meam. Quod effectus probavit: quia in ,,Sede Apostolica semper Catholica Religio est „immaculate conservata. Ab hujus ergo Sedis fi- ,,de , atque doctrina separari minime cupientes , ,,et Patrum , praecipue sanctae Sedis Apostolicae ,,Praesulum constitutiones in omnibus sequentes, ,,anathematizamus omnes haereses simul cum Ico- „nomachis. Anathematizamus etiam Photium san- ,,ctae Sedis Constantinopolitanae usurpatorem, ,,usque dum se Sacrae Sedis judicio subjiciat , ,,et eonciliabulum suum anathematizet. Tota „mente amplectimur, quae Sacra Sedes de Palri- „archa nostro Ignatio decrevit, ut in communio- ,,ne illius Sedis esse mereamur, in qua est „integrum, et verae Religionis fun- „(lamentum. Illorum nomina, qui ab ea sunt „separati, inter Sacra Mysteria non recitabimus. „Hanc professionem ego N. Episcopus manu pro- ,,pria scripsi, et tibi Hadriano Summo Pontifici, „et Papae universali per legatos tuos obtuli.,, Nam si Honorius accusatus de haeresi fuit , si propterea , et ob quam solam causam haereseos dixit Hadrianus, licuisse sententiam proferre in Honorium, lata etiam in illum sententia est, ipsi­us etiam Romani Pontificis praecedente consen- Tom. II. %

Next

/
Thumbnails
Contents