Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
18 DISSERTATIO Xi. eu , quo pacto verum erit, quod assertum ab eo- dem Hadriano est, effectu probatum esse, in Sede Apostolica Religionem Catholicam semper immaculate conservatam esse, atque in hac integrum esse, et verae Religionis fundamentum? Haecne contratia Hadrianus non tantum asseruisset, sed etiam quod asseruisset tam aperte falsum , toti Concilio ad subscribendum dedisset ? Conciliumne etiam universum in Hadriani hanc sententiam, tamque pronum, concessisset, huicque subscribendo suum etiam assensum adjunxisset ? Ab Leone IX» Pontifice in Epistola ad Michae- lem Cerularium ad suae Apostolicae Sedis vindicandam auctoritatem, post producta in hujus argumentum Christi illa verba ad Petrum : Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua etc. sic pariter scriptum est: ,,Erit ergo, inquit, quisquam tensae dementiae, qui orationem illius, cujus vel- ,,le est posse, audeat in aliquo vacuam putare? „Nonne a Sede Principis Apostolorum, Eon ana ,,videlicet Ecclesia, tam per eumdem Petrum, ,,quam per suos successores convicta, atque ex- ,,pugnata sunt omnium haereticorum commenta , „et fratrum corda in fide Petri, quae hactenus „non defecit, neque in finem deficiet, sunt con- „f.rmata?,, Hocne , tantaque cum confidentia Leo opponere Cerulario , se se adversus Apostolicam Sedem Romanam contumaciter erigenti , potuisset , si credidisset, per Honorium proditam fuisse fidem, huneque in Co ncilio una cum aliis haeretici erroris assertoribus percussum anathemate esse? Idem quod leo IX. adversus Cerularium asseruit, 8. Pernardus professus est Epist. 1Q0. alias Opusculo 11. ad Innocentium II. „Opor- ?,tet , inquit , ad vestrum referre Apostolatum pe- „ricula quaeque, et scandala emergentia in regno „Dei, et praecipue, quae de fide contingunt.