Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE CO NC. CONST ANTIENSI. 10? domo, vel domas a fundamento? Contra Nata­lem Gallum, atque ejus, ut ipse praesefert, Gal­licanam sententiam Gallum adducam huic ipsi sententiae addictum, atque eruditione celebrem Petrum de Marea. Hic Dissertat, de Singulari Pri­matu Petri num. 6. „Constantiam fidei, inquit, ,,Ecclesiae quidem suae Christus solenni formula ,,pollicetur, adeo, ut inferorum vires eam ex- ,,pugnare non possint. Sed illi Ecclesiae hoc privilegium spopondit , quae aedificata esset ,,supra petram, quae fundamento illo niteretur. ,,Quare, si quis immobilem pietatem, et inte- ,,gram fidei professionem etiam hodie deprehen- ,,dere velit, accedendum illi est ad illius Eccle- „siae corpus, quod communionem Petri ample- ,,ctatur, quod a Petrae soliditate non desciscat. „Ceteri coetus, per orbem sparsi, qui se a capi- ,,te , foedo dissidio, removerunt, haeresibus pa- „tent, ut in Oriente, et Occidente dolentes cer- „nimus. ,, Eidem Petro dictum a Christo est: Pasce oves meas. Jan. 21* v. 17. Ovibusne subest Pastor, vel Pastori subjectae sunt ov es? Et Epi­scopi, congregati in Concilio, desinuntne esse oves Christi, quas pascendas Petrus accepit a Christo ? Jam vero juxta istius sententiae - quae se jactat, quasi Gallicanae Ecclesiae esset,Juriscon­sultos , Romanus Pontifex id sequi in Concilio de­beret , quod a ceteris Episcopis decisum , et de­cretum est 5 adeo, ut hi illum etiam poenis co­gere possint ad consensum dandum, et si tamen cedere nollet, possint ex ipsa etiam dignitate Pontificia dejicere, atque velut haereticum dam­nare. A ceteris igitur Episcopis in concilio con­gregatis, Romanus Pontifex deberet accipere, et discere, quid sit rectae fidei, non ipsi datum esset a Christo, ut fratres suos in fide confirmet.

Next

/
Thumbnails
Contents