Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
103 DISSERTATIO XIII. Xuc. 22- v. 32* ,,Vt scias, (ait S. Ambrosius lib. „4* de Fide ad Gratian.) quia secundum hominem ,,rogat, divinitate imperat $ habes in Evangelio, „quia Petro dixit: Ego rogavi pro te, ut „non deficiat fides tua. Eidem autem „supra dicenti: Tu es Christus filius Dei vivi, ,,respondit: Tu es Petrus, et super hanc Petram ,»aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo cla- ,,ves regni caelorum. Ergo qui propria auctori- „tate regnum dabat, hujus fidem firmare noq po- „terat? Quem cum Petram dicit, firmamentum ,,Ecclesiae indicavit.,, Igitur, si Petrus firmamentum est Ecclesiae, utpote pro quo Christus oravit, ne ejus deficeret fides, hujusne erit pendere in Concilio ab Episcopis , atque ab his accipere, quid sit rectae fidei, vel illorum a Petro , qui, ut inquit S. Petrus Chrysologus Epist. ad Eutyche- tem in propria Sede vivit, et praesidet, et praestat quaerentibus fidei veritatem, utque S. Leo M. Serm. in Assumptione sua, Ecclesiae gubernacula nQn reliquit? Qui subest, ejus, cui sub- est, debet auctoritatem sequi. Quid vero docet S. Irenaeus, isque Episcopus Lugdunensis, Gallus ? Ad hanc (Romanam Ecclesiam) propter po- tentiorem principalitatem oportet universam convenire Ecclesiam, hoc est, omnes, qui sunt ubique fideles. Lib. 5* cont. haeres, cap. 3« Dicitne , Romanam Ecclesiam, Romanum Antistitem debere ire post alias Ecclesias, harumque Antistites, „ an hos omnes convenire ad illum? Sed neque Concilium erit firmitate praeditum ad quidpiam citra errandi periculum decidendum, atque definiendum , nisi Romano Pontifici adhaereat, vel- ut membra capiti. Nam simul atque talis dissensio a capite inceperit, non erit concilium repraesentans universalem Ecclesiam , quae universalis Tion est nisi cum Capite suo, sed neque manent