Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

ÍOG BlaSEßTATlO XIII. nitentiam hanc non susciperet, Concilium possit procedere etiam ex Pontificatu dejiciendum, qua­si ex jure , quod in hunc habeat. Verumque omni­no erit, jus istius faciendi iu Romanum Pontifi­cem habiturum Concilium , si is huic subjectus esset. Vbi vero erit Primatus ? ubi auctoritas Capi­tis in Romano Pontifice supra universalem Eccle­siam, si is positus est infra Ecclesiae membra? Dum Primatum non audent negare, qui in Scri­ptura tam evidenter expressus est, de quo facta defi­nitio in Concilio Florentino , quem Concilium Nicaenum professum his verbis est: Ecclesia Romana semper hab uitPrimatum, quem tenuit semper , tenetque Ecclesia ; dant Romano Pontifici primas partes in Conciliis generalibus , tametsi hunc infra ceterorum Episcoporum aucto­ritatem , et potestatem deprimant in iisdem ge­neralibus Conciliis. Et quomodo etiam hoc? nem­pe supra quemlibet alium Episcopum seorsum sumptum, non autem supra bos simul sumptos, eorumque totum corpus. Romanus autem Ponti­fex Primatum tenet supra universam Ecclesiam. Nullus vero horum Episcoporum est universa Ec­clesia. Ergo neque iste Primatus est, quem ha­bet Romanus Pontifex sibi a Christo datum, qui consistat tantum in eminentia potestatis supra sin­gulos Episcopos , non conjunctim supra univer­sos. Deinde, non eo minus Romanus Pontifex semper erit infra ceteros Episcopos, post quos simul sumptos minor in auctoritate ponitur idem Pontifex : ut fit in hac sententia, quae infra Concilium ponit Romanum Pontificem. Ecclesia est domus Dei. 1. Timoth. 3* v. 15« Hu jus fundamentum est Petrus , utpote supra quem Christus hanc suam domum aedificavit, quae est Ecclesia. Accipitne firmitatem fundamentum a

Next

/
Thumbnails
Contents