Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
RE CONC. C02I5T ANTIENSI, 103 s. 4. Argumenta Gallorum pro eminentia Conciliorum gene» > ralium supra Romanum Pontificem ex Scriptura. . t Haec argumenta ego afferam, et proponam eo ordine , quo illa habet Natalis Alexander in Dissertatione k• Sec. XV. et Parisiensium Theologorum argumenta dicit esse: utique non aliam oh causam, quam ut vitaret suae sententiae in- vid am, et reprehensionem , quam praemetuebat. Ego , quod Natalis scripsit , quamvis sub nomine Theologorum Parisiensium , non tamen contra suam etiam sententiam , sub illius nomine allegabo. Primum illius est, decretum illud, sive ut is vocat numero plurali decreta Constanti- ensis Concilii, quod res quamvis eadem acta esset, et decreta in duabus Sessionibus, quarta, et quinta, sint consona Scripturae sacrae. Hoc autem probare nititur istis verbis Christi: Vbi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Malth. 18* v. 21» Ego rogabo Pa-, trem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Joan. 1 k- v. 16* nec nonis to: Visum est Spiritui sancto, et nobis. Act. 1 5- v. 28« Consideremus jam haec singula. Ante istud: Vbi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ista verba Christi ad discipulos antecesserunt: „Dico vobis, quia si duo „ex vobis consenserint super terram, de omni re, „quamcumque petierint , fiet illis a Patre meo. „Vbi enim sunt duo , vel tres congregati in no- ,,mine meo, ibi sum in medio eorum.,, Est igitur sermo de mutua consensione, et concordia