Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XIII. per charitatis vinculum , quaeque vim sit habitura ad impetrandum id, quod petitur a Deo. Verum est, haee verba etiam S. Caelesíinum I. Papam (Epist. ad Synod. Ephesin.) adhibuisse ad fiduciam suam de affuturo Spiritu sancto in Concilio indicandam. Nam cum haec eadem Christi verba attulisset , quasi Concludens hinc dixit : „Si enim nec huic tam brevi numero Spiritus ,,sanctus deest, quanto magis eum interessé credimus, quando in unum convenit tanta turba „Sanctorum?,, Ergo Spiritus sanctus assistit Concilio. Et quis hoc negat ? Jamne vero hinc fluit illa conclusio, Concilium generale esse supra Papam? Nec plus conclusionis est in aliis duobus testimoniis. Apud Joannem loc. cit. Christus Spiritum sanctum promisit Ecclesiae, qui cum ea maneat in aeternum , adeoque etiam extra Concilium. Et quia hinc intelligitur, Spiritum sanctum adesse etiam Concilio , hincne jam consequens iterum debebit esse, Concilium esse supra Papam ? Perinde ex verbis istis : Visum est Spiritui sancto, et nobis, aliudne intelligitur, et aliud consequitur, quam id, quod Apostoli statuerunt in suo Concilio , esse constitutum , atque decretum numine Spiritus sancti? Est autem ia quaestione, si casus iste in generali concilio contingeret, ut a Ilomano Pontifice in sententia dissentiant ceteri Episcopi, istorumne praevalere debeat sententia , et stare , etiamsi ci non consentiret Romanus Pontifex. Consideret rursum quisque , an haec verba , Visum est Spiritui sancto, et nobis, aliquid conferant ad videndum , Episcoporum reliquorum in Concilio potestas habeatne infra se ipsum etiam Papam. Sed argumentantur, promissionem Spiritus sancti esse factam a Christo Apostolis, et ia Apostolis toti Ecclesiae. Seorsumne a Petro? aut •tok