Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

m DISSERTATU) XIII. ostendit, hocce decretum, quamvis factum sit in generali Concilio Constantiensi $ tamen huic quidpiam deesse, quod necessarium ei fuerit, ut assequeretur auctoritatem generalis Concilii, atque adeo argumentum, quod ducitur ab hoc decreto pro Conciliorum generalium eminentia supra Romanum Pontificem, non esse firmum, certum, atque invictum. Neque hie tantum mea conclusio consistit. Nam, sicut spero, faciam planum , hanc sententiam esse falsam , et Catho­licae doctrinae non consentaneam, utpote tenden­tem ad subvertendum Primatum, quem Christus instituit , vi cujus unitas servaretur Religionis , et Ecclesiae, quemque in Petro, ejusque succes­soribus Romanis Pontificibus constituit: sed ne­que istam sententiam exstitisse, et esse auditam in Ecclesia ante Concilium Constantiense, ubi Joannes Gerson Cancellarius Parisiensis Vniversi- tatis hanc primus suo peperit ingenio, neque il­lum Conventum, qui hanc sententiam adoptavit In Gallia, fuisse lotius Cleri Gallicani conven­tum, et cui in hoc de eminentia conciliorum ge­neralium super Romanum Pontificem non tantum ceteri Praesules Galliae non consenserint, sed quae ab his ipsis quoque , qui istam in sua De­claratione posuerunt, revocata , atque retractata sit, eamdemque fuisse reprobatam atque pro­scriptam non tantum a Romanis Pontificibus , ve- vum ab aliis etiam Praesulibus, et Provinciali­bus eonciliis.

Next

/
Thumbnails
Contents