Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE CONC. CONSTANTIENSI. 301 generalia Concilia. Quae auctoritas si certa non sit, sique post decisionem de hac auctoritate fa­ctam a generali Concilio, res mansit in unius cujusque opinione; et haec nulla erit decisio, et in dubio de auctoritate, cui parendum sit in quaestionibus de doctrina fidei, et morum, hae etiam quaestiones ad finem non erunt per­ductae. Nam quod innititur cuipiam , firmum esse non potest, nisi firmum etiam illud sit^ cui innititur. Hoc eo dictum pertinet, ut in- tellig'i possit , sitne ista quaestio de eminen­tia Concilii generalis supra Romanum Ponti­ficem indifferens, et decretum Sessionis quar­tae, et quintae in Concilio Constantiensi at- tingatne doctrinam fidei , et morum , in qua au­ctoritatis irrefragabilis sunt Concilia generalia. Consentiunt omnes, et qui decretum istud firmum , auctoritateque praeditum esse defendunt, et qui hanc ei denegant, fuisse generale, etoe- cumenicum Constantiense Concilium. Ergo con­sequens esse deberet, etiam illud decretum Ses­sionis quartae, et quintae esse auctoritatis irre­fragabilis. Quo pacto igitur ex eo , quod de eminentia Concilii generalis supra Romanum Pon­tificem statuit, et definivit Concilium Constantien­se in Sessione sua quarta, et quinta, ipsi etiam Galli opinionem tantum facere potuerunt, et eo magis perverse non agunt , qui istius decreti au­ctoritatem simpliciter repudiarunt? Nam vel vim habet generalis Concilii , eritque auctoritatis ir­refragabilis; vel si licitum est ei resistere, et in­noxium est eidem non parere , non erit auctorita­te praeditum generalis Concilii. Alterum hoc ob­tinet etiam ex sententia Gallorum. Ergo quamvis hoc decretum factum sit in Concilio Constantien­si , quod generale fuit, tamen non pollet aucto- ritate generalis Concilii. Jam hoc solum satis

Next

/
Thumbnails
Contents