Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

I>E VICTORE , ET POLYCRATE. V' j'jiiis, qui in Asia erant, excommunicationis li- ,,bellum misit.,, Etiam Nicephori lib. 4* cap. 38* baec verba sunt: ,,Victor subito literas conscri- ,,psit, quibus Asiaticos publice notabat, omnesque „simul a communione prohibebat.,, Aeque S.Epi- phanius haer. 7. scribit „Victoris aetate Orienta- 5,les ab Occidentalibus divulsos nullas a se invi- „cem pacificas aecepisse.,, Pariter in Synodico libello (in Conciliorum maxima Collectione ) haec exstant verba : „Victor autem Romanorum sanctis- ,,simus Papa excommunicationem mittit Polycrati, ,,qui huic praeerat synodo.,, Nec minus luculen­ter idem est in Epistola Nicolai I. Rom. Pont, ad Michaelem Imp. „Cum Asiani omnes, inquit, in- „ter ceteros, Joanne Evangelista auctore, quarta „decima luna cum Judaeis putarent Pascha cele- „brandum, hos Praesul meritis , et nomine Vi- „ctor a communione collegii separavit.,, Haec »unt pro excommunicatione , quae Asianorum fa­cta per Victorem sit, testimonia. Proponam modo , quae sint in partem etiam alteram argumenta. Primum est, quod Eusebius de Victore dicat in testimonio, quod jam allat um est: Omnes Asiae, vicinarumque pro­vinciarum Ecclesias a communione anoT^'fiv£iv 7TsifocTca , abscindere conatur juxta versionem Valesii: id, quod adhuc pressius ver­tendo significat Tentat, adgreditur. Non­dum igitur peracta intelligitur excommunicatio. Alterum, quod post hoc de abscissionis conatu deinde Eusebius dicat, Episcopos ad Victorem dedisse literas, quibus hortati eum sint, ut ea potius vellet sentire, quae paci , et unitati, chn- ritatique erga proximum congruerent, ab Irenaco quoque Victorem monitum esse decenter, ne in­tegras Dei Ecclesias a communione abscinderet. Namque hinc sequitur, fulmen excommunicatio«

Next

/
Thumbnails
Contents