Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DI5SERTATI0, III. Presbyteris , Victoris antecessoribns, (clarum est Presbyterorum nomine desig-nari Episcopos ) transmissam esse ipsam etiam Eucharistiam Ecclesiarum Presbyteris , hoc est iterum , Episcopis ; id, quod fieri solebat testandae communionis causa cum iis, quibus Eucharistia missa est. Cumque illud quoque attulisset de Aniceto, et Polycarpo, quod est jam memoratum superiore §pho, concludit Eusebius narrationem sic. „Ac Irenaeus ,,quidem nomini suo vere respondens, nec solo ,,nomine , sed etiam vitae instituto , ac proposita ,,pacificus , pro Ecclesiarum pace haec monuit, „et alleg-avit. Nec vero ad Victorem solum , sed „ad multos alios Ecclesiarum Antistites de quae- „stione proposita literas in earndem sententiam „misit.,, Sic se narratio haec habet apud Euse- bium. Re bene considerata advertitur itaque, binas esse epistolas , a Victore missas ad Polycratem , et Asiae Episcopos: earumque primam post concilium Romae a Victore celebratum hae de causa Paschatis, et qua Polycrati scripserit, ut et ipse haberet Episcoporum concilium, nec non in qua eadem epistola Victor sic definite suam proposuerit sententiam de celebrando Pashate die Dominica; ut nisi earndem secuti essent Episcopi Asiae , se se excommunicaturum illos declaraverit. Ad hanc vero epistolam, et comminationem \ictoris, Polycrates rescripsit sic illis literis, quemadmodum ostensum est. Tunc itaque Victor illud fecit , quod eum fecisse Eusebius scripsit, videlicet, datis literis , universos, qui illic fratres erant, proscripsisse. et ab unitate Ecclesiae prorsus alienos pronunciasse. Idem hoc adhuc expressius est dictum a Socrate lib. 5« cap. 22. ,,Victor Romanae urbis Episcopus , immodi- ,:co iracundiae sqccensus aestu, Quartadecimago