Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
hortati sunt, ut ea potius sentire vellet, quae paci, et unitati, charitati- „q u e erg'a proximum congruebant. Exstant etiamnum eorum literae, quibus Victorem acerbius perstringunt. Ex quorum numero Irenaeus in Epistola, quam scripsit nomine fratrum, quibus praeerat in Gallia, illuti quidem defendit, solo die Dominico resurrectionis Domini mysteriu tu e sse celebrandum, Victorem tamen decenter admonet, ne integras Dei Ecclesias, morem sibi a Majoribus tradi- tum custodientes, acommunione abscindat. Quod in Latina hac versioné est, Acerbi us perstringunt: est in Graeco: nXqxr:» xutsqgv xxSanrofxevxv tov BAro^o^. Istud vero nXqxri- x'jjreqov significat tantummodo etiam Vehementius, xxTccn-oßai autem solummodo etiam Tangere. Itaque significatio est, Episcopos Victori vehementius institisse. Quamobrem, quamvis ex horum numero, qui ut in Latina versioné est, Victorem acerbius perstrinxerint, etiam Irenaeum fuisse dixerit Eusebius ; tamen deinde de eodem dicit, quod Victorem decenter admonuerit. Post ista profert deinde Eusebius , quae Irenaeus in epistola ad Victorem pro argumento attulerit, ne Episcopos Asiae excommunicaret. Nam neque in forma jejunii omnes ubique inter se convenire $ qui tamen pacem mutuam semper servaverint, servarfntque; deinde Presbyteros, qui ante Victorem Ecclesiam gubernaverunt, Anice- tum Pium , Hyginum, Telesphorum, et Xistum, eum Pascha ne^ue ipsi observassent luna decima- quarta, tamen cum iis retinuisse pacem, qui ad eos ex Ecclesiis, in quibus Pascha celebratum fuit luna decimaquarta, venissent : quin ab iisdem his DE VICTORS, ET POLYCRATS, gij