Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

85 DISSERTATIO IiT. „omnes Asiae , vicinarumque provinciarum Eccle­sias , tamquam contraria rectae fidei sentientes , „a communione abscindere conatur, datisque lite­ris universos , qui illic erant fratres , proscribit, „et ab unitate Ecclesiae prorsus alienos esse, „pronunciat. „ Non eo minus tamen Criticis non eadem omnibus hac de re stat senten­tia. Quorum alii censent, excommunicationem esse latam a Victore Papa in Episcopos Asiae ; alii autem defendunt, Victorem equidem paratum fu­isse ad excommunicationem ferendam , sed a qua abstinuerit, dum ne id faceret, plures alii Epi­scopi, imprimisque S. Irenaeus Lugdunensis in Gallia intervenisset, Victoremque ad leniora con­silia flexisset. Dum hoc exemplum antiquissimum est potestatis, quam Romanus Pontifex exercuit vi Primatus sui supra universam Ecclesiam , utpote in Episcopos Asiae, qui nequidem intra fines con­tinerentur Patriarchalus Occidentis, atque ideo nonnisi jus Primatus hoc esse potuerit, quo egit hoc in negotio; Critici idcirco, prout affecti sunt Romano Pontifici, alii sic, alii aliter rem hanc versant. Hoc facit operae pretium, utres quem­admodum se habuerit, omni diligentia etiam a no­bis expendatur. Quod ut facere possimus , testi­monia utique Scriptorum, quae exstant de hac controversia, inspici, et quid in his sit, ad tru­tinam revocari debet. Eusebius, post memoratas illas literas a Polycrate Romam missas, illudque, quod productum modo ex eodem Eusebio est. Victorem illico omnes Asiae , vicinarumque pro­vinciarum Ecclesias a communione abscindere co­natum esse, datisque literis proscripsisse, et ab unitate Ecclesiae prorsus alienos pronunciasse fratres, qui illic erant, subjungit deinde: Ve­rum haec non omnibus placebant Epi­scopis. Proinde Victorem ex adverso %

Next

/
Thumbnails
Contents