Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE VICTORE, ET POLYCRATE. 8? „qui Spiritu sancto afflatus cuncta gessit, qui et „Sardibus situs est? Hi omnes diem Paschae quar- „tadecima luna juxta Evangelium observaverunt, „nihil omnino variantes , sed regulam fidei con­stanter sequentes. Ego quoque omnium vestrum „minimus Polycrates , et traditione cognatorum „meorum, quorumetiam nonnullos assectatus sum, „fuerunt enim septem omnino ex cognatis meis ,,Episcopi , quibus ego octavus accessi , qui ,,quidem omnes semper Paschae diem tunc cele­brarunt, cum Judaeorum populus fermentum abji- „ceret, ego, inquam, fratres, quinque, et se- „xaginta annos natus in Domino, qui cum fra­tribus toto orbe dispersis sermones saepe con­tuli, qui Scripturam sacram omnem perlegi, ni- „hil moveor iis , quae nobis ad formidinem inten­tantur. Etenim ab illis , qui me longe majores „ erant, dictum scio : Obedire oportet Deo „magis, quam hominibus. - - - Possem „etiam Episcoporum, qui mecum sunt, facere „mentionem, quos petiistis, ut convocarem , sic- ,,ut et feci. Quorum nomina si adscripsero , in- „gens numerus videbitur. Hi cum me pusillum „hominem invisissent, epistolam nostram assensu „suo comprobarunt, gnari, me canos istos non „frustra gestare, sed vitam ex praeceptis , insti« „tutisque Jesu Christi semper egisse.,, §• 2­!n hae controversia ventumne sit usque ad excommu­nicationem , latam a Victore Papa adversum Asiae Episcopos. Post ea, quae superiore §pho exposita sunt, idem Eusebius sic procedit in sua narratione: „Victor quidem Romanae urbis Episcopus illicM*

Next

/
Thumbnails
Contents