Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO III» i etiam S. Epipbanius haer. 50* et S. Augustinus haer. 2(J* Ex quo intelligi potest, quae res Vi­ctorem moverit, ut tantam hac in re diligentiam sibi duxerit adhibendam. At vero pergens ulterius in sua narratione Eusebius dicit Episcopis Asiae , acriter conten­dentibus morem, quo observarent Pascha, habe­re sibi traditum a Majoribus, praefuisse Polycra­tem, ab hoc literas etiam esse missas ad Victo­rem , urbisque Romae Ecclesiam, traditionemque, vi cujus observarent Pascha luna decima quarta, vehementer ursisse. Ipsam epistolam exhibet in haec verba scriptam. „Nos igitur verum, ac ge- „nuinum agimus diem, nec addentes quidquam , „nec detrahentes. Etenim in Asia magna quae- „dam lumina exstincta sunt, quae illo adventus „Dominici die resurrectura sunt , cum Dominus „e caelo veniet plenus majestate , et gloria , San- j,ctosque omnes suscitabit: Philippus scilicet unus „e duodecim Apostolis, qui mortuus est Hiera- „poli, et duae ejus filiae, quae virgines conse- „nuerunt, alia quoque ejusdem filia, quae Spiri- „tu sancto afflata vixit, et Ephesi requiescit. Prae- „terea Joannes , qui in sinu Domini recubuit. „Hic Joannes apud Ephesum extremum diem obiit. „Polycarpus quoque , qui apud Smyynam Episco- „pus, et Martyr fuit, itemque Thraseas Eume- „niae Episcopus, et Martyr, qui Smyrnae requi- „escit. Quid Sagarim Episcopum, eumdemque, „Martyrem attinet dicere, qui Laodiceae est mor- „tuus ? Quid beatum Papyrium, quid Melitonem, 66 in Mss. ejusdem libri dc Praescriptione non exstet. Nemo tamen dubitat, esse hunc antiquissimum. Ca# veus Sec. Gnostico in Tertulliano censet esse Tertulliano aetate parem , vel supparem.

Next

/
Thumbnails
Contents