Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DB VICTORE, ET POLYCRATE. 85 «a ad Synodum, cui Theophilus Caesareae Palaestinae , et Narcissus Hierosolymorum Episcopus praesederit, hac de re convenerint: aliam quoque epistolam Synodi Romanae , habentem nomen Victoris Papae sibi praefixum , memorat, rursus aliam Episcoporum Ponti, quibus Palma Episcopus , aliam Ecclesiarum Galliae, quibus in Synodo S. Irenaeus praesaederit, aliam Ecclesiarum in provincia Oshroene , aliam Bacchylli Corinthiorum Episcopi, et alias aliorum Episcoporum plu- res. De epistola Episcoporum Palaestinae lilt. 5. H. E. cap. 25- insuper docet , in hac quaquaver- sum ad omnes Ecclesias missa scriptum, datumque testimonium esse, eumdem morem Paschatis celebrandi die Dominica viguisse in Ecclesia etiam Alexandrina, ab omnibusque , quorum epistolas in testimonium protulit, unam eamdemque esse editam sententiam de Paschate die Dominica celebrando. Cur Romae, in totque aliis locis haec controversia rursus suscitata sit, tantoque fervore agitata, intelligitur pariter ex Eusebii lib. 5* H. E. cap. 15* ubi docet, Blastum quemdam Romae fecisse schisma , et quam plurimos abstraxisse ab Ecclesiae gremio. In quo autem istius error , et perversitas constiterit, adeuratius est expressum a Tertulliano in libro de Praescriptione, et in Catalogo haereticorum huic subjecto. Sic enim hic scriptum de Blasto eodem est: „Latenter Judaismum vult inducere. Pascha enim dicit, ,,non aliter custodiendum esse , nisi secundum le- ,,gem Moysi 14* mensis, Quis autem nesciat, „quoniam Evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum redigit?,, a) Idem de Blasto refert a) Hic Catalogus non habetur a Criticis pro germano foetu Tertulliani propter stili diversitatem, et quod