Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DISSERTATIO III. svanere potuisset, ut morem sequeretur Pascha- tis celebrandi Dominica post lunam decimam quartam, qui Romae obtinebat, nec Polycarpus Ani- ceto alterum, dum et iste Romanum suum morem tueretur auctoritate Presbyterorum, qui eum in Episcopatu antecesserunt, et Polycarpus quoque diceret, se vidisse, ita quemadmodum ipse observaret Pascha celebratum esse a' S. Joanne Domini nostri discipulo, aliisque Apostolis, cum quibus familiariter vixerit. Et quamvis neuter alteri morem, quem ipse observabat, potuisset persvadere , tamen illaesam inter eos communionem perdurasse, quin ab Aniceto Polycarpo honoris causa etiam Corpus Christi consecrandi munus in Ecclesia delatum esse, Polycarpumque cum pace ab Aniceto discessisse tam iis, qui Pascha observabant die Dominica, quam iis, qui altera ratione, in mutua Communione, et concordia persistentibus. Haec vero controversia multo vehementior facta est sub Victore Papa, quamque Eusebius lib. 5. H. E. cap. 23» vocat gravem. Nam omnes per Asiam Ecclesias, vetusta quadam traditione nixas, censuisse Paschae salutaris festum luna decima quarta celebrandum esse , quo die praescriptum erat Judaeis, ut agnum immolarent 5 cum tamen reliquae totius orbis Ecclesiae alio modo uterentur, qui ex Apostolorum traditione profectus etiam postea servatus sit: ut scilicet non alio, quam Resurrectionis Dominicae die jejunia solvi liceret. Synodos ob id , coetusque Episcoporum institutos esse, a quibus omnibus uno consensu regula Ecclesiastica tradita sit fidelibus universis per epistolas, ne alio, quam Dominico die mysterium Resurrectionis Dominicae unquam celebraretur. Idem docet, sua etiam adhuc aetate exstitisse epistolam Sacerdotum, qui in Palaesti-