Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

periores aliis essent , servatam esse rationem ur­bium, quae etiam quoad Politicum 'regimen emi- nentiores ceteris essent tam in dioecesibus, quam provinciis Romani imperii, quin tamen ab urbibus, earumque dignitate etiam potestas Ecclesiastica Sedium Episcopalium penderet, verum ex S. Petri, ceterorumque Apostolorum instituto. Igitur sicut Romam, caput totius Imperii Romani, S. Petrus elegit suae Sedi, ita idem Petrus earum urbium, quae primariae erant totius Orientis, Episco­pos etiam sibi assumpsit, per quos regeret Orien­tem , in istaque electione eatenus quidem habita ratio sit harum urbium, quatenus commoditatem praeberent facilius regendi ejusdem Orientis Ec­clesias, attamen a sola voluntate Petri descende­ret, cur cum harum urbium Episcopis potius, quam aliarum proximam a se auctoritatem regendi com­municatam habere vellet. Atque hoc est , quod , ut jam supra declaratum est, Sedes Alexandrina post Romanam evecta sit, non tantum supra Je- rosolymitanam , in qua sedit Jacobus frater Do­mini , non tantum supra illas omnes Ecclesias, quas fundarunt alii Apostoli, quin ipse etiam per se Petrus, atque supra ipsam etiam Antiochenam, in qua aliquamdiu suam ipse sedem habuerat. ,,Quamvis universae per orbem Catholicae Eccle- ,,siae (sunt verba S. Gelasii I. in Cone. Rom. a. ) unus thalamus Christi sit, sancta tamen „Romana Ecclesia nullis Synodicis constitutis ce- „teris Ecclesiis praelata est, sed Evangelica vo- „ce Domini, et Salvatoris nostri Primatum obti- „nuit : Tu es Petrus, et super hanc Pe- „tram aedificabo Ecclesiam meam. „Est ergo prima Petri Apostoli Sedes Ecclesia „Romana $ secunda autem sedes apud Alexandri- „am B. Petri nomine a Marco ejus discipulo, et „Evangelista consecrata est, ipse enim a Petro DE ORIG. SEDIVM PATRIARCH. ET METROP.

Next

/
Thumbnails
Contents