Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO II. „Apostolo in Aegyptum directus verbum veritatis „praedicavit, et gloriosum consummavit marty­rium; tertia vero Sedes apud Antiochiam ejus- „dem B. Petri Apostoli nomine habetur honora­bilis, eo quod illic, priusquam Romam venisset, „habitavit, et illic primum nomen Christiano- „rum novellae gentis exortum est.,, §. 6. Sententiae omnes, quae aliunde, quam a Cathedra Petri repetunt jura Sedium Patriarchalium, et Metropo­litanarum , tendunt adversus Primatum in Petro a Christo institutum. Per Primatum, sibi a Christo collatum, Pe­trus factus est caput universae Ecclesiae : itaque omnes alii in Ecclesia debent esse membra sub capite Petro constituta, etiam Episcopi. Membra vero in functionibus suis pendent a capite , ejus- que nutum sequuntur, nisi distorta, aegra sint, aut nec vivida. Hic Petri Primatus non est solius honoris, ut Protestantibus placet, verum etiam jurisdictionis: quod Catholica professio habet, quemque etiam Neoterici Jurisconsulti ex Catho­licis negare non audent; verusne autem iste Pri­matus sit, quem hi verbis dant, debet adhuc es­se quaestio. Dum ergo potestatis, et jurisdictio­nis iste Primatus est; neque potestas , quam mem­bra exercent, potest esse divisa, sejuncta a Ca­pite, huicque non subjecta. Esset vero divisa, sejuncta a Capite , huicque non subjecta pote­stas in membris, quae hanc sibi aliunde sumpsis­sent, atque citra voluntatem, et consensum Capi­tis exercerent. Negant Protestantes, necessarium esse nexum cum cathedra S. Petri, cum Ecclesia Romana. Hinc aequalitatem potestatis posuerunt ?8

Next

/
Thumbnails
Contents