Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
74 DISSERTATIO II. quae caput, et mater Ecclesiarum omnium pe* cathedram Petri facta est, reliquissent, unumne corpus fuisset Ecclesiae? Eine unitati studuissent, cujus causa Primatum Christus instituit, huncque posuit in Petro ? Dum igitur Apostoli fundassent Ecclesias, bisque praefecissent Episcopos, non tantum hos, ipsasque Ecclesias, quibus praefecti erant, ad unitatem cum Petro, ejusque cathedra composuerunt $ verum etiam eum ordinem induxerunt, qui debet esse bene ordinati regiminis: quod secus illud neglectum ab ipsis fuisset, quod tamen necessarium esset ad rite gubernandam Ecclesiam. ,,Connexio totius corporis (inquit S. Leo M. „Epist. 12. ad Anastasium Thessalonic. Episcop.) „unam sanitatem, unam pulchritudinem facit: et „haec connexio totius quidem corporis unanimi- „tatem requirit, sed praecipue exigit concordiam „Sacerdotum. Quibus etsi dignitas sit communis, „non est tamen ordo generalis: quoniam et inter „beatissimos Apostolos in similitudine honoris fu- „it quaedam discretio potestatis , et cum omnium „par esset electio , uni tamen datum est, ut cete- „ris praeemineret. De qua forma Episcoporum „quoque est orta distinctio , et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindica- „rent: sed essent in singulis provinciis singuli, „quorum inter fratres haberetur prima sententia: ,,et rursus quidam in majoribus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad „unam Petri Sedem universalis Ecclesiae cura ,,conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret.,, Nec desunt istius inter Episcopos constituti ordinis jam ab Apostolis manifesta exempla. Nam talis Episcopus, aliis Episcopis praepositus fuit Timotheus, utpote, quem Paulus manure voluerit