Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE OBIG. 3EDIVM PATRÍTRCH. ET METROP. 7 St Ephesi, 1. Timoth. 1. v. 3. ut denunciaret quibusdam, ne aliter docerent} quem instruxerit, quales, et quibus dotibus praeditos ordinare deberet Episcopos } quem docuit, quomodo adversus Presbyterum accusationem deberet recipere. 1. Timoth. 3. v. 1. c. 5- v. 22* Nam ordinare Episcopos clarum est, fuisse etiam postea juris Episcopi Metropolitani , itemque judicium exercere non est alterius, quam ejus, qui potestate superior est. Etenim qui hic dicitur Presbyter, idem intelligitur Episcopus. Id quod ex Actor. 20- v. 17. collato cum v. 28* evidens fit: siquidem quos prius majores natu (n^saßvTe^ovs) vocavit, eosdem deinde declaraverit esse Episcopos. Talis quoque erat Titus , Episcopus toti insulae Cretae ab eodem Paulo praepositus , cuique officium dedit corrigendi ea, quae deessent, et constituendi Presbyteros per civitates. Nam iterum hi Presbyteri erant omnino Episcopi, de quibus protinus Paulus subjecerit: Oportet enim Episcopum sine crimine esse. Tit. 1. v. 5-7* Si igitur haec regiminis constitutio jam facta per Apostolos cernitur , haecne tantum postea instituta ab Ecclesia est ? ut Binghamus asseruit et post hunc Rieggerus Institut. Juris prudent. Eccl. Part. 1. Sect. §• 153» ut alii passim Juris neoterici doctores. Jam ex bis, quae demonstrata sunt, et illud, intelligi potest, qua ratione inter Episcopos, qui ut inquit S. Leo , loco superius allato , in provinciis majoribus constituti sollicitudinem susceperunt ampliorem, tamen adhuc eminuerit Alexandrinus , et Antiochenus, dum ut idem Leo Epist. 10* ad Episcopos per Provinc. Vien- nens. constitutos , docet ,,Apostoláéi muneris sa- „oramentum ita Dominum ad omnium Apostolo- ;;ntm officium pertinere voluisse } ut in beatissi-