Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE ORIG. 3EDIVM PATRIARCH. ET METROP. 15 ficabo Ecclesiam meam, Pasce oves meas, Matth. l6. v. 18- Joan. 21* v. 17. constat illud , quod etiam assertum a S. Cypriano est sic scribente in Libro de Vnitate Ecclesiae: „Super illum unum aedificat Ecclesiam suam , et „illi pascendas mandat oves suas: et quamvis „Apostolis omnibus post resurrectionem suam „parem potestatem tribuat, et dicat: Sicut m i- „sit me Pater, et ego mitto vos: Acci- „pite Spiritum Sanctum: si cujus re- „miseritis peccata, remittentur illi; „si cujus tenueritis, tenebuntur; Joan. ,, 20. v. 23« tamen ut unitatem manifestaret, ,,unitatis ejusdem originem ab uno incipientem „sua auctoritate disposuit.,, Sicut vero statim in prima fundatione Ecclesiae, etsi haec tota tradita esset Petro regenda, Apostolos is tamen etiam accepit a Christo socios ad fundandam per praedicationem Evangelii Ecclesiam, qui unus hoc per se ipsum praestare non potuisset ea celeritate, qua facta Evang'elii propagatio in mundo est; ita dum idem Petrus ipse non posset ubique locorum esse, ad eamdem regendam Ecclesiam, fusam per terrarum orbem, et tamen Apostoli Ecclesias, quas fundabant, non possent non adjungere cathedrae Petri, et quos fide Christiana imbuerunt, adnectere Ecclesiae universae capiti Petro , a quo separati , et divisi neque in corpore essent Ecclesiae; necesse jam tum fuit, formare regimen, per quod omnes ubique terrarum Ecclesiae cum cathedra Petri, et cum Ecclesia Romana in unum corpus sub capite Petro componerentur: ad quam necessarium esset, omnem, quae ubique est, convenire Ecclesiam, quaeque secus schismatica esset. Nam si Ecclesias, quas fundarunt Apostoli sine consociatione inter se non tantum mutuaj verum etiam cum Romany*