Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO II. et Metropolitanarum, nonnisi etiam figmenta, pure a se concepta vendunt. Concilium Nicaenum pro jure, quojam tunc Patriarchales, et Metro­politanae Sedes utebantur , nullum affert statu­tum aliquod antiquius, factum uspiam in Ecclesia, sed vocat tantum antiquam consvetudinem. S- 5. Patriarchales, et Metropolitanae Episcoporum Sedes o- riginem suam sumpserunt ex Petri, et Apostolorum instituto. Vnitatis servandae causa in Religione inter ipsos Apostolos Primatus est institutus a Christo, et collatus Petro , idemque in Romana ejusdem Petri cathedra sic locatus, ut perseveraret, quo­usque stabit Ecclesia haec , quae in hoc mundo in peregrinationis statu posita est. Ad hanc Ro­manam Ecclesiam docet S. Irenaeus Lib. 3. cont. haeres, cap. 5. propter potentiorem ejus princi­palitatem, debere omnem, quae ubique est, con­venire Ecclesiam. Hinc sequebatur, ut neque ce­teri Apostoli singulas sibi quoque possent defen­dere , et asserere Ecclesias separatim , atque dis­juncte ab Romana Ecclesia , atque cathedra Pe­tri, ut jam schismaticus, et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret, ut inquit S. Opatus Milevitanus Lib 2* adv. Par- menian. cap. 2* cujus hoc testimoium jam Diss. 1. §. 3* productum est. Nam secus unum corpus Ec­clesiae ex Ecclesiis, quas Apostoli alii in aliis regionibus fundabant, futurum non fuisset, non positum sub uno capite 5 sed tot distincta ab in­vicem , et diversa fuissent corpora Ecclesiarum, quot earum fuissent capita. Ex illis verbis Christi ad Petrum: Quia tu es Petrus, et super hanc Petram aedi­ÍV

Next

/
Thumbnails
Contents