Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE ORIG, SEDIVM PATRIARCH. BT METROP. 71 drinum pertinebat, nec aliam ob causam, quam ut hunc vexaret, non tantum non curando illius sententiam, qua per eum depositus erat ex Episco­patu propter crimen admissum idololatriae in per­secutione , verum etiam se se erigendo adversus il­lum, jusque usurpando, quod in tota dioecesi Aegypti proprium Episcopi Alexandrini erat. Ta- cuitne Alexandrinus Episcopus, et cessitne Me- letio ? Si autem hoc jus tantum sibi quaesitum ha­buisset Episcopus Alexandrinus malis artibus, cumque injuria , atque iniqua oppressione colle­garum suorum, factumne hoc illius Concilium Nicaenum approbasset, et confirmasset ? Nemone inter trecentos octodecim Episcopos Nicaeni con­cilii fuisset, qui expergisceretur, et contradice­ret, ne id sanciretur decreto ipsius etiam Concilii, quod Episcopi primarum urbium in dioecesibus Imperii, et provinciis tantum ambitione, cumque injuria omnium aliorum Episcoporum sibi arro­gavissent? Qui autem , quemadmodum Binghamus, etiam per Canones vetustiores statuunt ab ipsa Ec­clesia esse istum sancitum morem, ut Sedium, quae Patriarchales, vel Metropolitanae dicuntur , Episcopi auctoritate potirentur supra alios sua­rum dioecesium, vel provinciarum Episcopos, istis, si volunt, ut ipsis credatur, istud etiam probandum esset. Quod vero tantum nude* asse­runt, quin ex monumentis historiae Ecclesiasticae ullum vestigium hujus factae rei proferre sciant. Res acta per omnes dioeceses Romani Imperii, et provincias , in quibus omnibus hi Patriarchae , et Metropolitae jam longissime ante Concilium Nicaenum exstiterunt, tamne occulte fieri po­tuit ab Ecclesia , aut per oblivionem intercidere, ut nullum existeret indicium in Conciliorum actis, aliisque scriptorum monumentis ? Hoc igitur, qui afferunt pro origine Sedium Patri arch alium, X

Next

/
Thumbnails
Contents