Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

TO DISSERTATIO II. iio Nicaeno eodem Canone sexto, qui jam memo­ratus est, istud est: „Antiqua consvetudo serve­mur per Aegyptum, Libyam, et Pentapolim, „ita ut Alexandrinus Episcopus horum omnium „habeat potestatem, quia et Romae Episcopo pa­rilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, „ceterasque provincias suis privilegia serventur „Ecclesiis.,, Anno 325» celebratum hoc Concilium est. Antiquae consvetudinis illud jus declaratur esse, quod Episcopus Alexandrinus exercuit su­pra Aegyptum, Libyam, et Pentapolim , nihilque ei novum datur, sed tantummodo idem illud ei asseriti r, quod jam tenuit ex antiqua consvetudi- ne. Eadem ratione Patres Nicaeni loquuntur de privilegiis tantummodo etiam servandis , et reti­nendis Antiochenae , ceterarumque provinciarum Ecclesiis. Igitur jam tempore Concilii Nicaeni antiquum fuit, ut non tantum Alexandrina sedes, verum etiam Antiochena, in ceterisque provin­ciis quaepiam Ecclesiae praeditae essent privile­giis. Omniumne harum provinciarum Episcopi, quibus haec fuerunt privilegia, Metropolitae vi­delicet, et Primates, praecipue autem Patriar­chae , sibi sua ambitione compararunt haec pri­vilegia ? Omnium igitur urbium, quae primae erant dioecesium, et provinciarum Romani Impe­rii Episcopos oportuisset conspirasse in id, ut earundem dioecesium, atque provinciarum cete­ros Episcopos sibi subjugarent. Sique hoc co­nati luissent facere, num ceteri Episcopi omnes omnium dioecesium , et provinciarum, obdormi­vissent, ut quid juris illorum esset, non viderent, nemo eorum ambitioni resisteret? nemo jus suum, et libertatem tueri studuerit. Meletius Lycopolitanus in Thebaide Episco­pus jus invaserat Episcopi Alexandrini ordinando Episcopos , quos ordinare ad Episcopum Alexán-

Next

/
Thumbnails
Contents