Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
„et rursus ad eumdum: Ecce eg-o rogavi „p r o te, et illud : Si a m a s m e , pasce „oves meas, u Nicolaus quoque I. Rom. Pont. Epist. 8- „Si constituta, inquit, Nicaenae-Synodi „diligenter inspiciantur, invenietur profecto, „quod Romanae Ecclesiae nullum eadem Synodus „contulit incrementum, ,, iterumque: „Animad- „vertendum est, quia non Nicaena, non denique „ulla Synodus quodquam Romanae Ecclesiae pri- „vileg'ium contulit, quae in Petro noverat, eam „totius jura potestatis pleniter meruisse , et cun- „ctarum Christi ovium regimen accepisse.44 Tanto magis elucet, hoc verum non fuisse, quod Episcopi Calcedonensis Concilii afferebant, seniori Romae propter imperium civitatis illius a Patribus privilegia esse reddita , perinde atque horum etiam tantum fuit inventum, a Patribus Con- stantinopolitani Concilii centum quinquaginta Sedi novae Romae privilegia tributa esse ob eam- dem causam illius inter urbes Imperii celsitatis, et eminentiae. „Risimus autem (sunt iterum ver- ,,ba Gelasii I. Epist. 13. ad Episcopos Dardaniae) ,,quod praerogativam volunt Aeacio comparari, „,quia Episcopus fuerit regiae civitatis. Numquid „apud Ravennam, apud Mediolanum, apud Sir- „mium, apud Treviros multis temporibus non constitit Imperator ? Num quidnam harum urbium „Sacerdotes ultra mensuram, sibi antiquitus de- ,,putatam, quidpiam suis dignitatibus usurpabunt ? „ Postquam demonstratum est, non stare fundamentum , quod in Sede Romana ponitur, unde habeat Primatum $ potest intelligi, neque idem firs mius futurum in Patriarchalibus, et Metropolitanis Sedibus, ad auctoritatem, qua supra alio- Episcopos eminuerunt, ex urbium dignitate, in quibus erant locatae, his asserendam. In ConciDE ORIG. SEDIVtt PATRIARCH. ET METROP. 6()