Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
68 DISSERTATIO íí. v haec cathedra Romana sui Primatus originem duceret a Petro: neque divina ejus origo ex instituto Christi, quo hunc Petrus habuit, maneret in ejus successoribus in hac cathedra. Quomodo etiam staret, quod definitum a Concilio Florentino est, etiam consentientibus Graecis, Romano Pontifici in Beato Petro pascendi, regendi, ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christa plenam potestatem traditam esse? Ecclesia Romana semper habuit Primatum. Sunt verba concilii Nicaeni, quemadmodum haec ex codice ejusdem Nicaeni concilii recitavit Paschasinus Sedis Apostolicae legatus tn Cone. Chalced. Sessione l6* Ecclesiam Romanam semper habuisse Primatum professum est Concilium Nicaenum. Ergo hunc ab suo ortu habuit. Primus in ea sedit Petrus. Hoc Patres docent , (Dissert. I. §. 5.) hoc testantur Scriptores Ecclesiastici, qui de Romanis Pontificibus , eo- rumque successione scripserunt, in eorum serie semper primum habentes Petrum 5 hoc de Primatu, quem semper habuerit Romana Ecclesia, recognoverunt ipsi etiam Episcopi Concilii Chalce- donensis , sic, dum iste Canon Nicaeni concilii a Paschasino productus esset, suum testantes assensum : „Perpendimus omnem quidem Primatum, „et honorem praecipuum secundum Canones antiquae Romae Dei amantissimo Archiepiscopo con- ,,servari.,, Quamobrem Gelasius I. Rom. Pont, in Epist. ad Orientis Episcopos „Trecentorum, „inquit, decem, et octo Patrum invicto , et sin- „gulari judicio vetustissimus judicatus est honor „(Primae Sedis beatissimi Petri, quae verba antecesserunt) utpote, qui Domini recordabantur „sententiam : Tu es Petrus, et super hanc „Petram aedificabo Ecclesiam meam, »H Tibi dabo claves regni caelorum,