Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE ORIG. SEDIVM PATRIARCH. ET METROP. 6? §• 4. liec Romana sedes Episcopalis habens Primatum supra universam Ecclesiam, nec Patriarchales , et Metropolitanae ab urbium , in quibus constitutae sunt , dignitate , suam sumpserunt eminentiam. Quod ad primum attinet, Primatum Christu* ipse instituit , ut fidei, et Religionis servaretur Vnitas , et capite constituto , quemadmodum ait S. Hieronymus lib. 1. adv. Jovinian. schismatis tolleretur occasio, atque hunc Petro contulit: siquidem supra hunc aedificaverit Ecclesiam suam, huic dederit claves regni caelorum, hunc praefecerit Pastorem ovibus suis : quibus Christi verbis ad Petrum significari Primatum , ne ipsi quidem Protestantes negant, sed hunc tantummodo student extenuare , verba Christi trahentes ad solum aliquem honorem in antecedendo alios , sine auctoritate in eos, quos antecederet honore*. Hic Primatus per cathedram Episcopalem , quam sibi Petrus Romae constituit, perque successionem in ea venit ad Romanae Ecclesiae Episcopos. Non igitur inde, quod Roma esset urbs prima Imperii, ejusque caput; Romanus Pontifex habet Primatum, sive simpliciter, ut Photius adstruxit , sive ut Protestantibus placuit , trahendo alios Episcopos sub suam potestatem sui dominatus gratia : sed neque per aliqiios Ecclesiae canones , postea constitutos, obtinuit Primatum, perque regiminis formam, quae praecise inducta sit per Ecclesiam, instituto ejusdem Eeclesiae pure humano, quemadmodum visum fuit Binghamo. Nam quidcunque horum fuisset, non descenderet Primatus Romani Episcopi a Petro , neque eum haberet per successionem in cathedra Petri , n*~'