Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
66 MSSERTATIO II. quod cum factum etiamsi tantum semel esset 9 huic tamen deinde honorem praecedendi alios adhaesisse. Binghamus modestior aliis in sentiendo , et ne tantum ambitioni Episcoporum tribueret , Sedium , quae eminebant supra alias , excellentiam (Lib. Q. Origin. Eccles. cap. 1. §. 8. et Lib. l6. cap. 1. §. 14*) ponit, ab ipsa Ecclesia esse morem inductum , ut Episcopi alii alios antecederent, solius decentiae, atque ordinis causa , imitando formam civilis regiminis , sed sine ulla necessitate visibilis alicujus capitis ad Ecclesiae partes omnes inter se copulandas , in unaque consociatione servandas. Horum autem vestigiis insistunt satis naviter etiam ex Catholicis, quibus neoterica prudentia Juris Ecclesiastici est. Adamus Brezanoczy unus ex recentissi- mis sic de Origine Sedium Patriarchalium, et Metropolitanarum loquitur: ,,Et quidem haec ,,dignitas usu, et consvetudine jam ante concilium Nicaenum I. inducta fuit , quod Episcopi ,,provinciarum ad Episcopum in principali totius dioeceseos urbe habitantem saepe rerum ,,civilium causa venire debuerint (cur civilium? ,,et non potius Ecclesiasticarum?) ibique cre- ,,brius concilia habuerint (de rebusne civilibus?) ,,quo tempore convenientes ab Episcopo loci „subsidium , et patrocinium obtinuerunt: unde „factum, ut tali Episcopo sensim varia jura, et „praerogativae accederent.,, (Institution. Jur. Ec- cies. Part. I. §. Hl. pag. 146.) Hoc idem sic ha- bet Jos. Joan. Pehem Praelect. in Jus Ecclesiast. Vnivers. Part. 1. Sect. 2- §. 250* ipse quoque alios sequens.Binghamo concinit etiam Georg Sigismund. Lakics Institut. Jur. Eccles. Tom. <2. §. 478. ne in aliis omnibus memorandis haeream.