Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE ORIG. SEDIViH PATRIARCH. ET METROP* 65’-^,clesiae Romanae privilegia translata esse.,, Hoc praetexebat, cum subjectionem erga Romanum Pontificem excussisset, se ipsum ponens ad culmen Ecclesise. Protestantes quoque, dum potestatem , quam Metropolitae, Patriarchae, et Romanus Pontifex exercuerint supra alios Episcopos inde ab incunabulis Ecclesiae, negare non possent, utpote quod testentur omnia monumenta historiae , et Romani Pontificis Primatum ferre nollent $ huc eodem recurrerunt , et ad urbium dignitates: unde et Romani Pontifices, et Patriarchae, Me- tropolitaeque auctoritatem assecuti sint supra alios Episcopos. Sic autem rem conceperunt, atque hanc originem eminentiae statuerunt. Dum hi Episcopi primarum urbium , quamvis nonnisi eadem potestate praediti, qua alii in humilioribus civitatibus constituti , tamen iis commoditatibus , quae ad vitam pertinent, instructiores essent, aut etiam alios antecessissent scientia , atque rerum usu 5 ceteros Episcopos solitos esse ad hos venire in suis rebus dubiis consilii petendi causa: qui vero hinc occasionem arripuerint illos sibi subjiciendi, iliisque imperandi: cumque Romam quod Sedes esset Imperii, et ad Romanum Episcopum talis omnium maxime factus esset ab aliis Episcopis recursus , ista eadem ratione etiam hunc sibi supra universam Ecclesiam asseruisse dominatum, atque unde enatus illius Primatus sit. Alteram quoque iidein dant originem tam Primatus in Romano Pontifice, quam Patriarchalium , et Metropolitanarum Sedium eminentioris'potestatis. His videlicet Episcopis, quemadmodum ipsi dicunt, in publicis Episcoporum conventibus honorem praesidendi esse delatum , qui aetate , vel in annis, quibus vixit, vel quibus Episcopatum gessit, ceteros praeivissent i 5