Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

Hervetum Canonum horum interpretem. Paraphra­sis Arabica habet quatuor ; in Lucensi vero Ms. codice, quem Joan, Dominic. Mansi edidit, sunt quinque. Sicut autem in numero convenientia non est, ita neque idem obtinet ordo : insuper in verbis quoque discrepantia est. Ex Socrate , Sozomeno , Nicephoro , quorum primus Lib. 5. cap. 8* secundus Lib. 7. cap. 1. tertius Lib. 12. cap. 13. hunc Canonem memorat velut confectum a Concilio Constantinopolitano , Collectores Ca­nonum eumdem desumpserunt: qui vero suam historiam scribentes nonnisi post concilium Chal-. cedonense, quorum priores duo, Socrates, et Sozo- menusin hac pertingunt usque ad Theodosium Ju­niorem, qui nepos fuit Theodosii Senioris cogno­mento Magni, sub quo actum Constantinopoli- tanum concilium est, istis vero Nicephorus et­iam adhuc inferior aetate est, suam narratio­nem ex allegato hoc Canone per Episcopos Con­cilii Chalcedonensis concinnaverunt. Vnde vero hunc Canonem isti habuerint, in­de potest judicium fieri. Cum hi allegass^nt istum, Lucentius Legatus Leonis Rom. Poni, ne­gavit , hunc contineri inter Synodicos Canones. Hic igitur Episcopi Chalcedonensis Concilii de­buissent docere, reipsa hunc existere , et exeo-? dice aliquo eumdem exhibere: neque profecto omisissent hoc facere, si vel suo artificio prae­paratum aliquem talem codicem habuissent. Quid igitur fecerunt ? non hoc demonstrarunt ? quod ab ipsis fuit petitum, sed a legatis Ro­mani Pontificis postulaverunt , ut si quod in contrarium a Romano Pontifice mandatum de hoc sibi haberent datum, istud proferrent. Fe­cerunt protinus legati, et mandatum sibi a Leone'Papa in scripto traditum istud recita­runt : „Sanctorum quoque Patrum constitutio­DE ORIG. SEDIVM PATRIARCH- ET METROP. 63

Next

/
Thumbnails
Contents