Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
62 DISSERTATIO, Ii. et suscipere voluerit, et quamvis Theodosium Imperatorem sibi addictum habuisset, eujusque nonnisi difficulter obtinere consensum potuerit ad cedendum Episcopatu. Hic vero Gregorius esse debuisset, qui evehi supra Patriarchas Alexandrinum, et Antiochenum, eosque in Conci io praesentes, quaesivisset, non minore impudentia, quam ambitione. Deinde hujus cupiditati cessis- sentne duo Patriarchae, quorum jura petebantur, maxime Timotheus Alexandrinus, quem neque ferre volebat in Episcopatu Constantinopolitano. Idem Gregorius in Carmine eodem de Vita sua plura minutatim refert, quae sint acta in hoc Constantinopolitano Concilio , et quales contentiones exstiterint inter Episcopos. Quod si autem de Constantinopolitano Episcopo anteponendo omnibus aliis Episcopis in Oriente, ipsisque Patriarchis , agitatum aliquid fuisset in Concilio , nihilque dissensionis exortum inter Episcopos fuisset ? hoc ne Gregorius tam notabile in enarratione rerum, quae sunt gestae , et qualiter in Concilio, simpliciter silentio praeteriturus fuisset ? At vero exstat istud, quod ponitur constitutum esse de Episcopo Constantinopolitano a Patribus Constantinopolitanis in Collectionibus Conciliorum omnibus , idemque hoc productum est in Concilio Chalcedonensi. Primum, ut hujus rei exempla complura se se offerent adhuc postea in his etiam dissertationibus, praecipue in Dissertatione XI. Monumenta Conciliorum non semper integra, et intacta perstiterunt, hisque saepius assuta sunt quaepiam per fraudem , et dolum. Quod hic etiam evenisse, illud praebet justam susr icionem, quod Collectores Canonum in referendis hujus Concilii canonibus 'non conveniant. Dionysius Exiguushabet tres,Isidorus Mercator septem, totidemque sunt juxta Gentianum