Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

do est : ,,Quoniam Timotheus primus factus est ,,praedictae sanctae Synodi praesidens , utpote ,, Alexandriae Patriarcha , et una cum Episcopis, ,,qui secum erant, provexit Nectarium Constan- ,,tino poleos Patriarcham.,, Eidem synodo affuit Meletius Episcopus Antiochenus unius partis Ca­tholicorum , dum altera pars , tametsi etiam Ca­tholica , haberet Episcopum Paulinum facta scis­sione inter ambas partes. Is in eodem concilio fuit mortuus. Attamen exstat ejus nomen in sub­scriptione Concilii in Mansiana Collectione. Ex quo sequitur , hujus concilii decisiones , et sta­tuta esse ante ejus obitum perfecta. Affuit huic concilio etiam S. Gregorius Nazianzenus, Epi­scopatum tunc gerens Constantinopolitanum , qui­que per Concilium ei assertus est adversus Maxi­mum Cynicum , qui se factiose ingerere ad Epi­scopatum Constantinopolitanum conabatur , Gre- goriumque extrudere. Ex dolore autem, quod in locum defuncti Meletii in hoc eodem concilio Flavianus esset ordinatus Episcopus, istaque ra­tione schismatis facta esset in Antiochena Eccle­sia continuatio, et quod Timotheus quoque Epi­scopus Alexandrinus adversus ejus Episcopatum, insurrexisset, quod hic Gregorio ante ejus ad­ventum ad Concilium per Episcopos adjudicatus fuisset, ipsius non exspectato consensu, Gregorius se se ultro abdicavit Episcopatu. Dum ergo iri Concilio de Episcopo Constantinopolitano, novis privilegiis ornando, actum fuit, si actum est, Episcopatum hunc gerebat adhuc Gregorius. Iste in Carmine de Vita sua testatur , se se semper omnem fugisse Episcopatum, quod etiam re iu hoc ipso concilio declaravit, ultro dimittendo Epi­scopatum, dum hunc vidisset vellicari ; inde autem, quod Sazimorum Episcopus fuisset prius ordina­tus , sed quem numquam Episcopatum adierit, DE ORIG. SEDIVM PATRIARCH ET ME TR OP. 6l

Next

/
Thumbnails
Contents