Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

Co DISSERTATIO II. luissent, et ipsi his contrarium eg'íssent, Ale­xandrinum Episcopum, et Antiochenum infra Constantinopolitanum deprimendo , atque supra hos Constantinopolitanum evehendo. Iidem Epi­scopi, qui affuerunt in hoc concilio, cum se­quente anno denuo Gonstantinopolim conveni - sent , perscripserunt in epistola synodica , quid superione anno actum ab ipsis esset, Dainaso Papae , et dicunt, se statuisse de administratio- nibus singularum Ecclesiarum, ut singularum pro­vinciarum Antistites una cum finitimis Episcopis ad Ecclesiarum commodum habeant ordinationes, idque juxta legem, quae obtinuit vetus , et juxta fa­ctam in Concilio Nicaeno decisionem, a) Neque tantum iterum testantur Patres Constantinopoli- tani, legem se veterem secutos esse in administra- tione singularum Ecclesiarum, et Nicaenos Cano­nes , sed neque in epistola , in qua ex proposito per­scripserunt, quid actum ab ipsis esset, quidquam meminerunt de privilegio isto, quod Constanti- nopolitanae Sedi duxerint tribuendum. Etiam Theodoretus , quamvis regularum conditarum de fide , et Ecclesiastica disciplina in hoc Concilio mentionem fecisset lib. 5- cap. 3. suae historiae : tamen nullum de illo statuto , ad Sedem Constan- tinopolitanam pertinente, quod ut memoriae pro­deretur , tam fuit notabile , verbum fecit. Huic Concilio Constantinopolitanq non tan­tum interfuit, verum etiam praefuit Timotheus Episcopus Alexandrinus, quemadmodum scribit Socrates lib. 5. cap.8* Sozomenus lib.7* cap.7* Theo­doretus lib. 5* cap. 7. et 8. Photius lib. de Synodis • idcmque constat ex Synodi VIII. gene­ralis act. 6- ubi de hac Constantinopolitana syno­a) APud Theodorei, lib, 5. cap, 9,

Next

/
Thumbnails
Contents