Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
serendum Sedi, Romanae. Itaque intelligitur, etiam Episcopos Chalcedonensis Concilii perCa- nones , per quos Primatum , et honorem praecipuum antiquae Romae Archiepiscopo conservari dixerant, se se perpendere , intellexisse Cano- nem euradem Nicaenum. Ob imperium autem civitatis Sedi Romanae esse privilégium Primatus tributum , nullum verbulum est in hoc Nicaeno canone , sed sola professio de Primatu , quem semper habuerit Sedes Romana. Iidem Episcopi Chalcedonensis Concilii in argumentum afferebant, eamdem etiam fuisse rationem, quae Episcopos centum, et quinquaginta concilii Constantinopolitani permoverit , ad hocce privilegium Episcopo Constantinopolitano tribuendum. De quo nihil esse cogitatum in Concilio illo Constantinopolitano asserui superiore §pho , et dixi me hoc demonstraturum. Sunt autem ista argumento. Cum sancitum fuisset, ne Episcopi adversus Canones in muneris sui admi- nislratione terminos suarum dioecesium egrederentur , deinde speciatim subjicitur can. 2- juxta Dionysianam versionem , ,, sed Alexandrinus An- ,,tistes , quae sunt in Aegypto, regat solummo- ,,do,et Orientis Episcopi Orientem tantum guber- ,,nent servatis privilegiis, quae Nicaenis Canonibus ,,Ecclesiae Antiochenae tributa sunt. Asianae quodque dioeceseos Episcopi ea solum, quae sunt ,,in Asiana dioecesi dispensent, nec non et Pon- ,,ti Episcopi ea tantum , quae sunt in Ponto $ et ,,Thraciariim, quae in'Thraciis sunt, gubernent:,, post autem habetur: „ Verumtamcn Constanti- ,,nopolitanus Episcopus habeat honoris Primatum ,,post Romanum Episcopum propterea , quod ,^urbs ipsa sit junior Roma.,, Itaque in hoc eodem statuto iidem Patres Constantinopolitani eosdem Canones Nicaenos et conservatos haberoyq,DE ORIG. 3EDIVM PATRIARCH. E METROP. 5tj