Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

5 6 DISSERTATIO II. subsellii gradu supra infimum constitutis. Erant vero etiam Episcopi, qui neque sibi alios habe­rent subjectos, neque ipsi subjicerentur cuidam alteri Metropolitae. Hi dicebantur AvroxaCpixXoi, boc est, qui sibi ipsis essent pro capite. Talis fuit Episcopus Tomidis in Scythia, qui, ut refert Sozomenus lib. Ö* cap. 21» unus regebat Ecclesias omnes suae nationis. Ex libello de Notitia Im­perii, jam superius memorato, constat, Episco­pum Cypri quoque, cum prius spectasset ad dioe- cesim Orientis , quae Antiocheno suberat Episco­po , factum esse autocephalum, quae ei exemptio ab jurisdictione Antiocheni Episcopi per Conci­lium Ephesinum I. generale act. 7. confirmata est. Italia, cum duos habuisset Vicarios, alterum Vrbis, alterum Italiae, quorum ille Romae, hic Mediolani sedem habuit, rebusque praeerat Impe­rii , hinc etiam quoad regimen Ecclesiasticum Ro­ma, et Mediolanum duae fuerunt metropoles : cum­que Romanus Praesul Primatum etiam gerat su­pra universam Ecclesiam, tamen etiam Mediolan- sis Episcopus eminuit supra omnes Episcopos , qui erant in provinciis, sub Vicario Italiae positis. Africa aetate S. Cypriani divisa fuit in provincias tres. Harum prima dicta est provincia Africae , vel Proconsularis, secunda Numidiae , tertia Mau­ritaniae. In prima, quae provincia Africae fuit dicta , semper Episcopus Carthaginensis dignita­tem gessit Metropolitae , et Primatis. In reliquis duabus haec dignitas nulli certae sedi Episcopali fuit adnexa, sed eam obtinebat inter suae pro­vinciae Episcopos is , qui munere Episcopali fuit antiquior. Sicut autem Jerosolymitana, et Constanti- nopolitana Episcopalis sedes non ita mansit, quemadmodum constitutae fuerunt ab initio $ ita accidit idem in aliis etiam pluribus Sedibus, qua-

Next

/
Thumbnails
Contents