Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

rum pariter dignitas creverit, vel etiam decre­verit. Ita Episcopus Aquilejensis, et Gradensis evecti ad Patriarchalem dignitatem sunt. A Gra- der.si vero idem honor ablatus , eoque Venetia- rum Episcopus condecoratus est. Vlyssiponensis quoque Episcopus hanc Patriarchalem dignitatem obtinuit. Quorum vero auctoritas vix major est, quam sit aliorum Primatum, et Metropolitarum, sed est fere tantum posita in honore , quo ante­cedant alios Archiepiscopos cum quibusdam pri­vilegiis, sibi concessis a Romano Pontifice: a quo etiam titulos Patriarchales adepti sunt. Etiam Viennensis in Austria , antea tantum Epi­scopus, evectus est ad Archiepiscopalem digni­tatem nonnisi a Benedicto XIV. Paucis vero ab­hinc annis a Pio VII. qui nunc Pontificatum te­net , Agria in Hungária ad Metropoliticum jus evecta est, et splendorem. §• 3. Opiniones de ratione , qua primae in Ecclesia Episco­pales Sedes suam assecutae dignitatem , et auctori­tatem supra alias Sedes sint. Concilium Constan- tinopolitanum 1. statueritne aliquid de evehendo Episcopo Constantinopolitano ad Primatus honorem. Petro esse Primatum a Christo collatum , ex Matth. 16- v. 18- et Joan. 21- v. 17. constat: per successionem verőin ejusdem Petri Romana Epi­scopali cathedra eumdem Primatum inesse Roma­nis Pontificibus, est jam demonstratum superio­ris dissertationis §pho 10- „Cum multi sint Apo­stoli , ait S. Gregorius M. lib. 6* epist. 37- pro ,,ipso tamen principatu sola Apostolorum Princi- ,,pis sedes in auctoritatem convaluit. Ipse enim ,,sublimavit Sedem, in qua etiam quiescere, et DE ORIG. SEDIVM PATRIARCH« ET METROP. 5?

Next

/
Thumbnails
Contents