Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE ORIG. SEDIVM PATRIARCH. ET METROP. 53 des ad Patriarchalem dignitatem eveheretur 5 ve­rum etiam ut in jure Primatus Episcopo Romano aequaretur, neque huic nisi honor aliquis praece­dendi Episcopum Constantinopolitanum in ordi­ne relictum esse vellent. Episcoporum Chalce- donensis Concilii haec sunt verba: ,,Etenim Sedi „senioris Romae propter imperium civitatis illius ,,Patres consequenter privilegia reddiderunt. Et „eadem intentione permoti centum quinquaginta „Dei amantissimi Episcopi aeque sanctissimae se- „di novae Romae privilegia tribuerunt, rationa- „biliter judicantes , imperio et Senatu urbem or- „natam aequis senioris regiae Romae privilegiis „frui, et in Ecclesiasticis, sicut illam majesta- „tem habere negotiis , et secundam post illam exi- „stere.,, Centum quinquaginta Episcopi sunt Epi­scopi Concilii Constantinopolitani I. qui tale sta­tutum de Episcopo Constantinopolitano condide­rint. Non tantum vero Leonis M. legati sese Chal- cedonensis concilii Episcopis opposuerunt , ve­rum etiam Leo Summus Pontifex consensum, qui ab eo petebatur , negavit, in irritumque misit rem hanc omnem, quam attentarunt, Anatolium- que Constantinopolitanum Episcopum, cujus ista fuit ambitio, vehementer redarguit, additisque minis, Se usurum adversus superbien­tem liberiore constantia. a) Ad illud vero, quod a Chalcedonensis concilii Episcopis jactabatur, fuisse hoc jam etiam a centum quin­quaginta Episcopis concilii Constantinopolitani statutum , respondit Leo , quod hoc ad Apostoli- cae Sedis notitiam numquam sit transmissum. Epist. a) I. Leo M. Epist. 10.5, ad Marcian. August. Epist. 80 ad Anatol. Epist. 87. ad Episcopos iu sancta Synodo Chalced. congregatos.

Next

/
Thumbnails
Contents