Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO II« 80» ad Analol. Quin verisimilius est, illos cen- tumquinquaginta Episcopos nequidem aliquid de hoc° statuendo cogitasse , sed purum fuisse inven­tum Anatolii, eique adhaerentium Ep scoporum Chalcedonensium: quae sint argumento , deinde proferetur. Attamen Sedes Constantinopolitana, prius dicta Byzantina , cum nequidem antea Metropoli­tana fuisset , subjecta Sedi metropolitanae Hera­cleensi in eadem Thracia, in qua situm etiam fuit Byzantium , spiritus eosdem etiam postea semper gessit, neque tantum se se efferebat supra alio* omnes Orientis Episcopos, etiam Alexan­drinum, et Antiochenum, sed etiam dioecesim Ponticam , et Asianam sub suam potestatem at­traxit jam ante S. Joannem Chrysostomum : de quo constat Ephesum a. 401« esse profectum, Epi­scoposque tres, et decem illarum dioecesium, ob simoniae labem, qua affecti erant, exauctorasse , nec non Gerontium Nicomediensem in dioecesi Pontica, qui antea diaconus Ecclesiae Mediola­nensis, poenitentiam subterfugiens, sibi a S. Am­brosio impositam, in Orientemque migrans, ad Epi­scopatum irrepserat, a S. Joanne Chrysostomo autem ab eo dejectus est hortatu Ambrosii, a) Apo- stolica autem Sedes , nonnissi in concilio Latera­nensi IV. Innocentio III. Romano Pontifice con­sensum dedit, ut Episcopatus Constantinopolita- nus proximum a Romano Pontifice gradum inteű Patriarchas obtineret. Dum in toto Occidente nullus fuisset Patriar- chatus praeter Romanum , qui vero una Primatus quoque esset supra universam Ecclesiam, cujus Patriarchatus munus Romanus Pontifex exerceret 54 O Sozomenus Ub. 3. cap. 6. Thcodoret. lib. 5. cap,'2g.

Next

/
Thumbnails
Contents