Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

52 DISSERTATIO II. $• 2. Quae Sedes Episcopales dictae sint Patriarchales. Quan­do Constantinopolitanus Episcopus quaesiverit se se his non tantum aequare, verum etiam anteferre. De reliquis dignitatum inter Episcopos gradibus. Duae sedes Episcopales, Alexandrina, et An­tiochena, dictae sunt Patriarhales , earumque Epi­scopi appellati sunt Archiepiscopi, vel Patriar­chae, sed nonnisi seculo quinto circa tempus con­cilii Ghalcedonensis. Hae duae sedes cum jam ante Concilium Nicaenum I. ita eminuissent, ut Romanam solam Sedem sequerentur , reliquas omnes alias dignitate antecederent, in Concilio eodem Nicaeno his proximum dignitatis gradum obtinuit Jerosolymorum Episcopus , manente ta­men, ut est in Canone septimo hujus concilii, Metropolitanae civitatis propria dignitate. Cae­sareae in Palaestina Romani Praesides , qui gu­bernabant Judaeam, sedem, et habitationem ha­bebant. Ita Caesarea metropolis Palaestinae fuit facta, atque hinc istus urbis Episcopus fuit Epi­scopus Metropolitanus juxta eam rationem , quae §pho superiore jam demonstrata est. Is vero ho­nore tantum exornatus, deinde contentus isto non fuit, et non tantum Palaestinam, verum etiam Arabiam, et Phoeniciam sub suam potestatem tra­xit: quaemadmodum hoc intelligitur ex N o t i t i a Imperii, et ejus descriptione facta sub Leone Sapiente circa a. 8Q1* et a Leunclavio a. 15QÖ- edita: in qua in JerosolymitanoPatriarchatu prae­ter Jerosolymam insuper Scythopolis , Petra, et Bostra ponuntur, velut metropoles sub eo con­stitutae. In concilio Chalcedonensi a. 451. actum est, non tantum ut Conslantinopolitana Episcopalis se-

Next

/
Thumbnails
Contents