Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE ORIG. SEDIVM, PATRIARCH. ET METROP. 51 dignitate antecessit omnes alias urbes Imperii, donec Constantinopolis per Constantinum M. totius Imperii Orientalis caput facta esset, aequata in dignitate ipsi Romae, ideoque dicta etiam Nova Roma. Dum liquet, et certum est, in civitatibus fu isse ab Apostolis constitutos Episcopos, vel ab eorum discipulis Act. lZ*. v. 22* Tit. 1. v. 5» eas autem sedes Episcopales, quae constitutae sunt in urbibus , quae provinciarum fuerunt metropoles , fuisse etiam factas Sedes Metropolitanas , id , quod compertum fit ex harum Sedium comparatione cum urbibus, quae etiam juxta descriptionem politicam Romani imperii, in illo etiam Libello: Notitia Imperii contentam , fuerunt metro - poles provinciarum , deinde cum sicut in gubernatione Imperii Alexandria caput fuerit dioeceseos Aegypti, Antiochia caput dioeceseos Orientis, ita etiam in regimine Ecclesiastico supra has easdem dioeceses eminuerint Episcopi, Alexandrinus, et Antiochenus, hic supra dioecesim Orientis, ille supra Aegypti, nimis quoque clarum , atque apertum est, politiam Ecclesiasticam ad gubernandas Ecclesias , esse secutam eam dispositionem, quae obtinebat in civili gubernatione Imperii, quantum attinet ad regionum terminos , ad quos se extenderet jurisdictio , eamque constitutionem, qua Episcopi alii supra alios positi in regendi munere essent.