Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DISSERTATIO I. cisum a Concilio Florentino oecumenico, „Sanatam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontifi- ,,cem in universum orbem tenere Primatum, et ,,ipsum Pontificem Romanum successorem esse beanti Petri Principis Apostolorum, et verum Chri- ,,sti vicarium, totiusque Ecclesiae caput, et omni- ,,um Christianorum Patrem, ac Doctorem existe- ,,re, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi, ,,et gubernandi universalem Ecclesiam a Domino ,,nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam ,,esse?,, Nam si Romanus Pontifex hanc potestatem, in qua situs illius Primatus est, a Christo sibi traditam habet, haec illi non accesit jure tantum humano, sed omnino divinum hoc esse debet , vi cujus l*anc adeptus potestatem est. Non est error haereticus, nisi, quod asseritur sit, contra id, quod divinitus revelatum tenet, atque docet Ecclesia. Tale autem est hoc de Romano Pontifice, qui Primatum obtineat supra universam Ecclesiam. Namque in Concilio Constantiensi Sess. 8- 15,45« statutum fuit, ut ex eo, qui suspectus esset de erroribus Joannis Wicleff, et Joan- nis Huss, quaereretur „Vtrum credat, quod Papa ca- ,,nonice elpctus, qui pro tempore fuerit, sil successor beati Petri habens supremam potestatem in Ec- ,,clesia Dei ,, atque huic contrarium condemnatum fuit vel ut haereticum. Quod si ergo negando, Romanum Pontificem habere supremam potestatem in Ecclesia Dei , ,in qua situs illius Primatus est., error committitur contrarius fidei, quae -nonnisi ex revelatione, et auctoritate divina venit, sequitur, ut etiam nixum non humana, verum divina auctoritate sit , Romanum Pontificem habere potestatem supremam in Ecclesia Dei, et tenere Primatum supra eandem Dei Ecclesiam. Sed et illud ^Avertendum est : in eadem definitione concilii f lorentini, quae modo prolata est, non tan4ö